quaere!

Dienstag, 14. Mai 2013

Kaffee, coffee, café

Kaffeecoffee, café



cafaeum vel cafaea. potio nigra, quam nonnulli bibere solent, ut resuscitentur; quae nominata est aut e Cafa, regno Aethiopum pristino aut e vocabulo vini Arabico. praeterea potio Arabica vocatur, sed ad sermonem Latinum vel litterarum commercium electronicarum minus idonea esse videtur, quod est periphrasis nimium copiosa. igitur potionem esse elidendam perplacet. hoc autem facto nobis opus est verbo non ambiquo, cur cafaea uti oportet aut cafaeo, quod est nomen neutrale.
cafaeum comparari potest vario modo, ex quo novum potioni nomen ponitur adiectivum vel participium adiungens. qua de re supra dictis uti necesse est, ut facilius intellegatur appositionem  ad potionis genus novum pertinere. cafaeum  enim et cafaea iam nomina sunt, sed potioni Arabicae tertio vocabulo opus est. quid quidem tibi placeat, nescio, sed fac, ut facilius intellegantur genera. quorum unum verbi causa est expressum (sc. cafaeum) et alium, quod saepe bibimus, Americanum. nemo deinde dicat haec: "agite, bibamus potionem Arabicam Americanum!"
nunc autem de orthographia mentio est facienda: constanter lexico in Vaticano -ae- scribitur,  sed Latinophilus noster, qui omnia contulit, nomina variatim scripta notat. itaque uti oportet aut -ae-, quod transcriptio huius Arabismi vere Latina est et ad transferendum hoc vocabulum in linguas hodiernas et recognoscendum utile - Germani enim et Galli syllabam illam producant - aut -e-, quod simile est arbori  cuidam, quam coffeam vocamus. at coffea ipsa est obsoleta, nisi terminus botanicus. nam superioribus in saeculis mercatores Anglorum et Batavorum illam importaverunt, qua re nunc etiam Anglice "coffee" et Batavice "koffi" vocatur; sed orthographia aliis in linguis omnino commutata est: Germani enim "Koffee" olim dixerunt, nunc autem "Kaffee". itaque cafaea praeferenda est. praeterea vocali a Arabi et Turci utuntur. Vicipedia quidem Latina indifferenter omnia enumerat nomina, immo vero in titulo coffeum legitur, quod est Anglismus. vide: Vicipediae capitulum de cafaeo.

Latinophilus noster, cui hic gratias ago maximas, nomina omnia collegit. vide: lexicon Latinum hodiernum s.v. "Kaffee".

conexus interni:

lexicon meum s.v. "Espresso"

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen